HALITUS

HALITUS
HALITUS
cuius reciprocatione cor animalis nativo igne aestuans refocillatur, inter praecipua Dei beneficia merito reponitur Apostolo actor. c. 17. v. 25. Deus dat omnibus vitam et halitum et omnia.
Hominis inprimis, cui peculiari ratione insufflavisse Creator in nares halitum vitae, dicitur Gen. c. 2. v. 7. metonymiâ etiam profanis Scriptoribus frequenti. Unde idololatricus plane is cultus, quo Russi Magnum suum Ducem venerantes, inter alia, quae ei in acceptis ferunt, halitum quoque numerant, ut vidimus. Cum vero a dignitate sua sponte descivisset homo, inter alia factum, ut eius tantum halitum infici natur a voluerit pluribus modis, et ciborum ac dentium vitiis, scd maxime senio, ut Plin. observat l. 11. c. 53. agnoscens, quod mireris, huius quoque repertam poenam esse, ut neque id ipsum, quo vivitur, in vita iuvaret. Hinc remedia undecumque huic quoque malo quasita, Parthorumque (quibus id vitii a iuventa, propter indiscretos cibos, familiare est) Proceres medentur grano Assyrii mali --- in esculenta addito, Ibid. Quemadmodum hodieque Indi suavitatem halitus malabathrum. seu betre suum continue masticando sibi conciliant. Sed et ieiunis sua graveolentia est, quae sumpto cibo emendatur. Significat eam Caecil. Comic. apud Non. introducens maritum, uxoris parum acceptae odiosam comitatem et blanditias dedignantem,
Quis mihi, inquit, ubi
Domum adveni, assedi, extemplo suavium
Dat ieiuna anima —
Vinosis praesertim, postridie crapulae: cui proin pellendae Fescennia cum trochiscos, ex aromatibus et pulvisculis odoratis confectos, ieiuna sumpsiset, neque vero remisiflet foetor, lepide in eam iocatur Mart. l. 1. Epigr. 88. cuius Epigraphe ad Fescenniam v. 5. ubi inter alia, rationem a contrario adducit,
Quid quod olet gravius mistum diapasmate virus
Atque duplex animae longius exit odor?
Vide plura apud Plin. l. XI. c. 53. Ut de ceteris animantibus unum hoc addam, Animae leonis virus grave, ursi pestilens, contacta halitu eius nulla fera attingit ---- Elephantorum anima serpentes extrahit, cervorum item urit. De halitu morientium ore carissimorum legi solito, vide ubi de rebus ad hominis extrema pertinentibus; nec non infra, de Osculo: de halitu vero in vocem formato, suo loso.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • Halĭtus — (lat.), der Hauch, Atem, Dunst, Duft …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Halitus — Halitus, lat., Hauch; halitiren, hauchen, dünsten …   Herders Conversations-Lexikon

  • Halitus — Ha|li|tus der; <aus lat. halitus »Hauch; Dunst«> Hauch, Atem, Ausdünstung, Geruch (Med.) …   Das große Fremdwörterbuch

  • Halĭtus sanguĭnis — (Blutdunst), der von frischem, warmem. Blute in kalter Luft sichtbar ausgestoßene Dunst von eigenthümlichem Geruche …   Pierer's Universal-Lexikon

  • halitus — halituosity /heuh lich ooh os i tee/, n. halituous /heuh lich ooh euhs/, adj. /hal i teuhs/, n., pl. halituses. breath; exhalation; vapor. [1655 65; < L, equiv. to hal(are) to breathe, exhale + itus suffix of v. action (prob. by analogy with… …   Universalium

  • halitus — Any exhalation, as of a breath or vapor. [L., fr. halo, to breathe] …   Medical dictionary

  • Halitus — Ha|li|tus 〈m.; Gen.: ; Pl.: unz.〉 Hauch, Atem, Geruch [Etym.: lat., »Hauch, Dunst«] …   Lexikalische Deutsches Wörterbuch

  • Halitus — Ha̱litus m; : Hauch, Atem; Ausdünstung; Geruch …   Das Wörterbuch medizinischer Fachausdrücke

  • halitus — hal•i•tus [[t]ˈhæl ɪ təs[/t]] n. pl. tus•es phl breath; exhalation; vapor • Etymology: 1655–65; < L; see halitosis …   From formal English to slang

  • halitus — /ˈhælətəs/ (say haluhtuhs) noun an expired breath. {Latin} …  

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”